Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 191

Precedente Successiva

sputo netum putrescit. Cubare cum aniculis noxium est pueris,
breviatur vita, et languida fit illis vero proficuum valde. Dormire
enim et conversari cum pueris est sibi spiritus multiplicare, vivificare
et reiuvenescere. Tuum enim siccum pascitur ipsorum blando
humido. Quaproptr siccis aridisque coitu pinguium succiplenarum
mulierum uti plurimum potest; phlegmaticis vero gracilium siccarumque,
et hac ratione proles optima quoque generatur. Si coniugia
philosophice curentur. Visio lupi te raucum facit; quoniam crassi ipsius
vapores in nos ingredientes replent fauces: ac timor, ipsarum
constrictioni praestat auxilium: quoniam est contractio ad interiora.
Iam diximus de timore, quo gallus leonem afficit, et mus Elephantem
et porcus: quod accidit vel quia stridula vox penetrat, sicut suberis
sectio nobis horrorem indens, aut quia spiritus acumen aptius est ad
penetrandum haec quam alia animalia ex temperiei proportione.
Vide Med. et Metaph.
Caput XVI.
Mirificas apparentias per artem fieri, utentem natura in
visione.

~ Plerisque scribunt quod accensa lucerna ex pinguedine anguillarum
alteriusve piscis obseratis fenestris, ita ut aliud
lumen non adsit, videbitur domus plena aquis et angullis,
adeo quod mulieres credulae vestes sursum contrahant;
Sic et sebum serpentis apparere serpentes faciet. Quodque florem
vuae intra ampullam oleo plenam si posueris, siverisque ita crescere,
maturata uva, oleum illud in lucerna efficiat videri domum plenam
vitibus et uvis. At quidem ista experiri non licuit mihi vitam in vinculis
perpetuis miserrime agenti: nec possibilia videntur. Nam et olivarum
oleum semper in domo olivetum repraesentaret; et Candelae
ex adipe arietino et vaccino, arietes et boves ostenderet. Ioa. Baptista
Porta id affirmat. Sed conquoquit oleo, et ex liquore illo parat ostentationem.
Itaque caput asini in oleo coquit, quo in lucerna accensa
astantes omnes caput asininum habere appareant. Possibile forte est
quod multa exhalatio illius olei in modico lumine aërem occlusum
occuparet, et induceret respiratione affectum sensumque asininum,
itaque alter alteri asinus videretur. Nam qui aliqua re affectus est, inspectando
in modica luce videre sibi illam ipse videtur. Hos autem affectus
nos non percipimus, sicuti nec passionem caninam in nobis repentem:

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche